- CUCULLUS
- CUCULLUSGraecae notationis, teste Salmasiô: Κόκκυς enim est galea, vel galerus, Hesych. unde Cucus, diminutiv. Cucullus et Cucullio, apud Capitolin. in Vero, c. 4. tegmen fuit capitis acuminatum in summo, uti vocis origo innuit; κόκκυς enim λόφον proprie seu apicem significat. Hinc uncum vocat Poeta,Sic interposito vilis contaminat uncoUrbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus.quod nempe hic apex bardocucullorum retro inflexus esset, non in ante, ut in Persicis et Phrygiis tiaris, vel etiam rectus. Ubi apposite vilem appellat. Tale enim hoc tegmen. Martialis, l. 10. Epigr. 76. v. ult.Pullo Maevius alget in cucullo,Cocco mulio fulget Incitatus?Non tamen solorum fuit servorum, licet hi vere cucullati: sed et liberi eô usi, unde idem Poeta de Manneio, qui non modo ingenuus, sed etiam pro equite se venditabat, l. 5. Epigr. 14. v. 6.Illinc cucullô prospicit caput tectus,Oculôque ludos spectat indecens unô.Ita autem caput texit, ut et partem humerorum velaret, quales a Monachis hodieque gestari videmus. Tegmen porro erat densum ac villosum, ad frigus atque imbrem arcendum, et ipsi lacernae cum opus esset iniciebatur; cum his enim sumebatur, (sed et paenulae cucullatae erant, at quamdiu togati fuêre Romani, nudô incessisse capite leguntur) quapropter ipsa lacerna pro Cucullo et capitis tegumento sumitur, apud Horatium, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 55.Turpis odoratum caput obscurante lacerna.Et quia lacerna ac birrhus eadem res fuit, inde birrhus quoque pro Cucullo. Iuvenal. Sat. 7. v. 145.----- ----- ----- Quo te nocturnus adulterTempora Santonicô velas adoperta cucullô?Ubi vetus Interpres Birrum Gallicum explicat: Nam apud Santonas Galliae oppid. conficiebantur. Plerumque vero apud Romanos latendi causâ Cucullus sumptus est, ideo noctu frequens in discursationibus et ad dissimulandum personam. Proin de Messalina lupanar petente Iuvenal. Sat. 6. v. 118.Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos etc.Et Capitolin. de Vero, c. 4. Vagabatur nocte per tabernas et lupanaria, obtectô capite cucullione vulgari viatoriô, etc. Sed propter priorem usum antiquis Ascetis ac Monachis id vestis genus adhiberi coepit, quod isti nunc Capitium a capite tegendo vocant, Veteribus vero alia haecce res fuit, teste Varrone. Apud omnes porro non eadem Cuculli forma, aliis acuminata, aliis rotunda est. Veterum vero cuculli oblongi erant, in acumen, ut diximus, desinebant, quae forma hodieque (oblonga enim adhuc et in acutum plerumque involuta est) obtmet. Hinc per similitudinem Cucullos appellaverunt involucra, quibus tus, piper et alia odoramenta regebantur. Martialis, l. 3. Epigr. 2. v. 1.Cuius vis fieri, libelle, munus?Festina tibi vindicem parare.Ne nigram cito raptus in culinamCordyllas madidâ tegas papyrô:Vel thuris, piperisque sis cucullus.Liburnici cuculli dicti sunt, quod Liburnicâ lanâ conficerentur, de qua Plin. l. 8. c. 48. Bardaicus Cucullus seu bardus, militum erat e crassiore lana, sive ex caprarum pilis ac cilicio confectus. Eius meminit Capitolin. in Pertinace, c. 8. an idem cum Bardocucullo, de qua voce vide supra suô locô? et plura de Cucullo, apud Octav. Ferrarium, de re Vestiaria, part. 2. l. 1. c. 20. 21. et 23. nec non part. 2. l. 2. c. 7. ubi figuram paenulae cum cucullo, et quidem acuminato exhibet, tum in Mercurii imagine, tum in icuncula Aegaptiaca. Sed et Cuculli pedum occurrunt, in Notis Tyronis et Senecae, de quibus vide Salmas. ad Martial. l. 4. Epigr. 4. ut et infra aliquid, ubi de Soleis lanatis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.